| Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni | 11.1.1 |
| ducibus Saba et Tim<a>gene contra Aegyptios bellum | |
| sumunt atque ab his Aegyptia pervicacia et indefessa | |
| pugnandi continuatione vincuntur. dux tamen Aegyp- | 2.1 |
| tiorum Probatus <T>imag<e>nis insidiis interemptus est. | |
| Aegyptii vero omnes se Romano imperatori dederunt | |
| in absentis Claudii verba iurantes. |