| Et bene venit in mentem: exprimenda est sors, | 10.1.1 |
| qu<a>e Claudio data esse perhibetur Commag<e>nis, | |
| ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei p. | |
| divinitus constitutum. nam cum consuleret factus im- | 2.1 |
| perator, quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit: | |
| tu, qui nunc patrias gubernas oras | 3.1 |
| et mundum regis, arbiter deorum, | |
| <tu vinces> veteres tuis no<v>ellis; | |
| regnabunt eteni<m tui> minores | |
| et reges facient suos minores. | 5 |
| item cum in Appennino de se consuleret, responsum | 4.1 |
| huius modi accepit: | |
| tertia dum Latio regnantem viderit aestas. | |
| item cum de posteris suis: | 5.1 |
| his ego ne<c> metas rerum nec tempora ponam. | |
| item cum de fratre Quintil<l>o, quem consortem habere | 6.1 |
| volebat imperii, responsum est: | |
| ostendent terris hunc tantum fata. | |
| quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium | 7.1 |
| divini generis virum, sanctissimum Caesarem et Augu- | |
| stae ipsum familiae esse et Augustos multos de se | |
| daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis | |
| et eius fratre Galerio. | 5 |