| Pugnatum est enim apud Moesos et multa proelia | 9.3.1 |
| fuerunt apud Marcianopolim. multi naufragio perie- | 4.1 |
| runt, plerique capti reges, captae diversarum gentium | |
| nobiles femin<a>e, inpletae barbaris servis S<cythi- | |
| ci>sque cultoribus Roman<a>e provinciae. factus <l>i- | |
| <miti>s barbari colonus e Gotho. nec ulla fuit regio, | 5.1 |
| quae Gothum servum triumphali quodam servitio non | |
| haberet. quid bo[n]um barbarorum nostri videre maio- | |
| res? quid ovium? quid equarum, quas fama nobilitat, | 6.1 |
| Celticarum? hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. | |
| Claudius et securitate rem p. et opulentiae nimietate | |
| donavit. pugnatum praeterea est apud Byzantios, ip- | 7.1 |
| sis, qui super[ius] fuerant, Byzantinis fortiter facienti- | |
| bus. pugnatum apud Thess<a>lonicenses, quos Claudio | 8.1 |
| absente obsederant barbari. pugnatum in diversis re- | 9.1 |
| gionibus et ubique auspiciis Claudianis victi sunt | |
| Gothi, prorsus ut iam tunc Consta<n>tio Caesari ne- | |
| poti futuro videretur Claudius securam parare rem p. |