| Habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem | 8.1.1 |
| scilicet numerum qua<m> illum, quo t<o>ta pariter Grae- | |
| cia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam ex- | |
| pugnare conata est. sed illud poeticus stilus fingit, | |
| hoc vera continet historia. Claudio igitur scriptores | 2.1 |
| adulamur, qui duo milia navium barbararum et tre- | |
| centa viginti milia armatorum delevit, oppressit, ad- | |
| trivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic | |
| armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc in- | 5 |
| cendi[a] fecit, nunc cum omnibus familiis Romano ser- | |
| vitio deputavit, ut docetur eiusdem epistola, quam ad | 3.1 |
| Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem: 'Clau- | 4.1 |
| dius Broccho. delevimus trecenta viginti milia Gotho- | |
| rum, duo milia navium mersimus. tecta sunt flumina | 5.1 |
| scutis, spatis et lanceolis omnia litora operiuntur. | |
| campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, in- | |
| gens carrago deserta est. tantum mulierum cepimus, | 6.1 |
| ut binas et ternas mulieres victor si<bi> miles possit | |
| adiungere.' et utinam Gallienum non esset passa res | 9.1.1 |
| p.! utinam sescentos tyrannos non pertulisset! salvis | |
| militibus, quos varia proelia sustulerunt, salvis legio- | |
| nibus, quas Gallienus male victor occidit, quantum | |
| esset additum rei p.! si quidem nunc <mem>b<r>a nau- | 2.1 |
| fragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei | |
| p. <corpus>. |