| Item ex epistola eiusdem alia inter cetera ad Abla- | 15.1.1 |
| vium Murenam praef. praetori: 'desine autem conqueri, | |
| quod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus duc<is> | |
| loco accipit, unde etiam senatum et populum conqueri | |
| iactabas. dux factus est et dux totius Illyrici. habet in | 2.1 |
| potestatem T<h>r[h]aci<o>s, M<oe>sos, Dalmatas, Panno- | |
| nios, Dacos exercitus. vir ille summus nostro quoque | 3.1 |
| iudicio speret consulatum e[s]t, si eius animo com- | |
| modum est, quando voluerit, [accipiat] praetorianam | |
| accipiat praefecturam. sane scias tantum ei a nobis | 4.1 |
| decretum salarii, quantum habet Aegypti praefectura, | |
| tantum vestium, quantum proconsulatui Africano de- | |
| tulimus, tantum argenti, quantum accipit curator Illy- | |
| rici met<al>larius, tantum ministeriorum, quantum nos | 5 |
| ipsi nobis per singulas quasque decernimus civitates, | |
| ut intellegant omnes, quae si[n]t nostra de viro tali | |
| sententia.' |