| Item epistola Decii de eodem Claudio. 'Decius Mes- | 16.1.1 |
| salae praesidi Achaiae salutem.' inter cetera: 'tribu- | |
| num vero nostrum Claudium, optimum iuvenem, for- | |
| tissimum militem, constantissimum civem, castris, se- | |
| natui et re<i> p. necessarium, in Thermop<y>las ire prae- | 5 |
| cipimus mandata eidem cura Peloponnensium, scientes | |
| neminem melius omnia, quae iniungimus, esse cura- | |
| turum. huic ex regione Dardanica dabis milites du- | 2.1 |
| centos, ex catafractariis centum, ex equitibus sexa- | |
| ginta, ex sagittariis Creticis sexaginta, ex tyronibus | |
| bene armatos mille. nam bene illi novi creduntur ex- | 3.1 |
| ercitus; neque enim illo quisquam devotior, fortior, | |
| gravior invenitur.' |