| Item epistola Gallieni, cum nuntiatum esset per fru- | 17.1.1 |
| mentarios Claudium irasci, quod ille mollius viveret: | |
| 'nihil me gravius accepit, quam quod notaria tua in- | 2.1 |
| timasti Claudium, parentem amicumque nostrum, in- | |
| sinuatis sibi falsis plerisque graviter irasci. quaeso | 3.1 |
| igitur, mi Venuste, si mihi fidem exhibes, ut eum facias | |
| a Grato et Here<n>niano placari, nescientibus hoc mili- | |
| tibus Daciscianis, qui iam s<a>eviunt, ne graviter | |
| re<m> <f>er<ant>. ipse ad eum dona misi, quae ut libenter ac- | 4.1 |
| cipiat, tu facies. curan<d>um praeterea es<t>, ne me hoc | |
| scire intellegat ac <sib>i suscensere iudicet et pro ne- | |
| cessitate ultimum consilium capiat. misi autem ad eum | 5.1 |
| pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos gemma- | |
| tos trilibres duos, discum corymbiatum argenteum libra- | |
| rum viginti, lancem argenteam pampinatam librarum | |
| triginta, patenam argenteam hederaciam librarum vi- | 5 |
| ginti et trium, <b>oletar alieuticum argente<u>m librarum | |
| viginti, urceos duos auro inclusos, argenteos librarum | |
| sex et in vasis minoribus argenti libras viginti quin- | |
| que, calices Aegyptios operisque diversi decem, cla- | 6.1 |
| mydes veri luminis l<i>mbatas duas, vestes diversas se- | |
| decim, albam subsericam, paragaudem triuncem unam, | |
| zancas de nostris Parthicas paria tria, singiliones Dal- | |
| matenses decem, clamydem Dardanicam mantuelem | 5 |
| unam, paenulam Illyricianam unam, bardocucullum | |
| unum, cucutia villosa duo, oraria Sarabdena quattuor, | 7.1 |
| aureos Valerianos centum quinquaginta, trientes Salo- | |
| ninianos trecentos.' |