| Qui primum, ut factus est imperator, Aureolum, qui | 5.1.1 |
| gravior rei p. fuerat, quod Gallieno multum placebat, | |
| conflictu habito a rei p. gubernaculis depulit tyran- | |
| numque[m] missis ad populum edictis, datis etiam ad | |
| senatum orationibus iudicavit. his accedit quod rogan- | 2.1 |
| tem Aureolum et foedus p<e>tentem imperator gravis | |
| et serius non audivit, responso tali repudiatum: 'haec | |
| a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus, | |
| poterat et timere.' denique iudicio suorum militum | 3.1 |
| apud Medio<l>a<n>ium Aureolus dignum exitum vit<a> ac | |
| moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici | |
| laudare conati sunt, et ridicule quid<e>m. nam Gallus | 4.1 |
| Antipater, ancilla honorum et historicorum dehonesta- | |
| mentum, princip<i>um de Aureolo habuit: 'venimus | |
| ad imperatorem nomini<s> sui.' magna videlicet virtus | 5.1 |
| ab auro nomen accipere[t]. at ego scio saepius inter | |
| gladiatores bonis propugnatoribus hoc nomen adposi- | |
| tum. habuit proxime tuus libellus munerarius hoc no- | |
| men in indice ludiorum. | 5 |