| Sed redeamus ad Claudium. nam, ut superius dixi- | 6.1.1 |
| mus [triginta], illi Gothi, qui evaserant eo tempore, | |
| quo illos Ma<rc>ianus est persecutus, quosque Claudius | |
| emitti non siverat, ne [qu]id fieret, quod effectum est, | |
| omnes gentes suorum ad Romanas incitaver<a>nt prae- | 5 |
| das. denique Scytharum diversi populi, Peuci, <G>ru- | 2.1 |
| tungi Aust<ro>goti, <Te>r<v>ingi, <Vi>si, G<i>pedes, Celtae | |
| etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum | |
| inr<u>p[uen]erunt atque illic pleraque vastarunt, dum | |
| aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum, | 5 |
| quod confecit, imperatori[a]e instruit, ut videantur fata | |
| Romana boni principis occupatione lentata, sed credo, | 3.1 |
| ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior | |
| toto penitus orbe victoria. armatorum denique gentium | 4.1 |
| trecenta viginti milia tunc fuere. dicat nunc, qui nos | 5.1 |
| adulationis accusat, Claudium minus esse amabilem. | |
| armatorum trecenta viginti milia: quis tandem Xerxes | |
| hoc habuit? quae fabella istum numerum adfinxit? | |
| quis poeta conposuit? trecenta viginti milia armatorum | 5 |
| fuerunt. adde servos, adde familias, adde carraginem | 6.1 |
| et epotata flumina consumptasque silvas, laborasse | |
| denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris | |
| excepit. |