| Extat ipsius epistola missa ad senatum legenda ad | 7.1.1 |
| populum, qua indicat de numero barbarorum, quae | |
| talis est: 'senatui populoque Romano Claudius prin- | 2.1 |
| ceps.' (hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba | |
| magistri memoriae non requiro.) 'p. c., mi<r>[it]antes | 3.1 |
| audite quod verum est. trecenta viginti milia barba- | |
| rorum in Romanum solum armati venerunt: haec si | |
| vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote | |
| me post Gallienum velle pugnare. fatigata est tota | 4.1 |
| res p. pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, | |
| post Regilianum, post Lollianum, post Postumum, post | |
| Celsum, post mille alios, qui contemptu <G>al<l>i- | |
| <eni> principis a re p. defecerunt. non scuta, non spa- | 5.1 |
| thae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, | |
| vires rei p., Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod | |
| pudet dicere, Zeno<b>ia possidet. quicquid fecerimus, | |
| satis grande est.' | 5 |