| FLAVI VOPISCI SYRACUSII | |
| DIVUS AURELIANUS | |
| Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus | 1.1.1 |
| et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iu- | |
| diciali carpento praef. urbis, vir inlustris ac praefata | |
| reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit. ibi | 2.1 |
| cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus | |
| ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque | |
| ad hortos Varianos instituit et in eo praecipue de vita | |
| principum. cumque ad templum Solis venissemus ab | 3.1 |
| Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihi- | |
| lum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me, | |
| quis vitam eius in litteras rettulisset. cui cum ego | 4.1 |
| respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum | |
| aliquos lectitatos, dolorem gemitus sui vir sanctus per | |
| haec verba profundit: 'ergo Thersiten, Sino<n>e<m> cete- | 5.1 |
| raque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et | |
| posteri frequentabunt: divum Aurelianum, clarissimum | |
| principem, severissimum imperatorem, per quem totus | |
| Romano nomini orbis est restitutus, posteri nescient? | 5 |
| deus avertat hanc amentiam. et tamen, si bene novi, | 6.1 |
| ephemeridas illius viri scriptas habemus. etiam bella | |
| c<h>aractere historico digesta, quae velim accipias et | |
| per ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent. | |
| quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana | 7.1 |
| sua scribi pr<a>eceperat, pro tua sedulitate condisces. | |
| curabo autem, ut tibi ex Ulpia bibliotheca et libri lin- | |
| tei proferantur. tu velim Aurelianum ita ut est, qua- | 8.1 |
| tenus potes, in litteras mittas.' par<ui>, mi Pi<ni>ane, | 9.1 |
| praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi neces- | |
| saria in manum sumpsi, ex quibus ea, quae digna erant | |
| memoratu, in unum libellum contuli. tu velim meo | 10.1 |
| muner<i> boni consulas et, si hoc contentus non fueris, | |
| lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos | |
| Ulpia tibi bibliotheca, cum volueris, ministra<b>it. |