| Et quoniam sermo nobis de Tre<bell>io Pollione, qui | 2.1.1 |
| a duobus Philippis usque ad divum Claudium et eius | |
| fratrem Quintillum imperatores tam claros quam ob- | |
| scuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit ad- | |
| serente Tiberiano, quod Pollio multa incuriose, multa | 5 |
| breviter prodidisset, me contra dicente neminem scrip- | |
| torum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse | |
| mentitum, prodente quin etiam, in quo Livius, in quo | |
| Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique | |
| Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus in | 10 |
| sententiam transitum faciens ac manum porrigens io- | |
| cand<o>[m] praeterea: 'scribe', inquit, 'ut libet. securus, | 2.1 |
| quod velis, dices, habiturus menda<c>iorum comites, | |
| quos historicae eloquentiae miramur auctores.' |