| Ac ne multa et fri<v>ola pro<o>emiis odiosus intexam, | 3.1.1 |
| divus Aurelianus ortus, ut plures loquuntur, Sirmii | |
| familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia ripensi. ego | 2.1 |
| autem legisse me memini auctorem, qui eum Moesia | |
| genitum praedicaret. et evenit quidem, ut de <e>orum | |
| virorum genitali solo nesciatur, qui humiliore loco et | |
| ipsi plerumque solum genitale confingunt, ut dent | 5 |
| posteritati de locorum splendore fulgorem. ne<c> ta- | 3.1 |
| men magnorum principum <in> r<e>bus summa sciendi | |
| est, ubi quisque sit genitus, sed qualis in re p. fuerit. | |
| an Platonem magis commendat, quod Atheniens<i>s fue- | 4.1 |
| rit quam quod unicum sapientiae munus inluxerit? aut | 5.1 |
| eo minores invenientur Aristotel<e>s Stagirites El<e>at<e>s- | |
| que Zenon aut Anac<h>arsis Scytha, quod in minimis | |
| nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philo- | |
| sophiae virtus extulerit? atque ut ad ordinem redeam, | 4.1.1 |
| Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate | |
| ingenio vi<va>cissimus, viribus clarus, nullum um- | |
| quam diem praetermisit, quamvis festum, quamvis va- | |
| cantem, quo non se pilo et sagittis ceterisque armorum | 5 |
| exerceret officiis. matrem quidem eius Callicrates Ty- | 2.1 |
| rius, Graecorum longe doctissimus scr<i>ptor, sacerdo- | |
| tem templi Solis <in>vi<cti> in vico eo, in quo habi- | |
| tabant parentes, fuisse dicit. habuisse quin etiam non | 3.1 |
| nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo | |
| iurgans ingesserit, cum eius et stultitiam increparet | |
| et vilitatem: 'en imperatoris patrem.' ex quo constat | |
| illam mulierem <s>c<i>sse fatalia. idem dicit auspicia | 4.1 |
| imperii Aureliano haec fuisse: primum pueri eius pel- | |
| vem serpentem plerumque cinxisse neque umquam oc- | |
| cidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc vide- | |
| rat, serpentem quasi familiarem occidere noluisse. his | 5.1 |
| accedit quod ex palliolo purpureo, quod Soli sui tem- | |
| poris imperator optulerat, sacerdos mulier crepundia | |
| filio fecisse perhibetur. addit etiam illud, quod vinc- | 6.1 |
| tum fasceol<a>[m] Aurelianum aquila innoxie de cunis | |
| levaverit et in aram posuerit, quae iuxta sacellum forte | |
| sine ignibus erat. idem auctor es<t> vitulum matri | 7.1 |
| eius natum mirae magnitudinis, candidum sed pur- | |
| purantibus maculis, ita ut haberet in latere uno 'ave' | |
| <et> in alio coronam. multa superflua in eodem legisse | 5.1.1 |
| <me> memini; quippe qui adsever<e>t etiam rosas in | |
| eiusdem mulieris chorte nato Aureliano ex[s]isse pur- | |
| pureas, odoris rosei, floris aurei. fuerunt et postea | 2.1 |
| multa om<in>a iam militanti[s] futuri, ut res monstravit, | |
| imperii. nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, | 3.1 |
| quod prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita | |
| pallium purpureum, quod in honore eius [s]pansum | |
| fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret. et cum in | 4.1 |
| equum transire vellet, quia invidiosum tunc erat vehi- | |
| culis in civitate uti, equus est ei imperatoris adplici- | |
| tus, cui per festinationem insedit. sed ubi comperit, | |
| semet ad suum transtuli<t>. data est ei praeterea, cum | 5.1 |
| legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperato- | |
| ri[s] dari a rege Persarum, in qua inscul<p>tus erat Sol | |
| eo habitu, quo colebatur ab eo templo, in quo mater | |
| eius fuerat sacerdos. donatus eidem etiam elefantus | 6.1 |
| praecipuus, quem ille imperatori optulit, solusque om- | |
| nium privatus Aurelianus elefanti dominus fuit. |