FLAVI VOPISCI SYRACUSII
|
|
DIVUS AURELIANUS
|
|
Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus
|
1.1.1
|
et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iu-
|
|
diciali carpento praef. urbis, vir inlustris ac praefata
|
|
reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit. ibi
|
2.1
|
cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus
|
|
ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque
|
|
ad hortos Varianos instituit et in eo praecipue de vita
|
|
principum. cumque ad templum Solis venissemus ab
|
3.1
|
Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihi-
|
|
lum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me,
|
|
quis vitam eius in litteras rettulisset. cui cum ego
|
4.1
|
respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum
|
|
aliquos lectitatos, dolorem gemitus sui vir sanctus per
|
|
haec verba profundit: 'ergo Thersiten, Sino<n>e<m> cete-
|
5.1
|
raque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et
|
|
posteri frequentabunt: divum Aurelianum, clarissimum
|
|
principem, severissimum imperatorem, per quem totus
|
|
Romano nomini orbis est restitutus, posteri nescient?
|
5
|
deus avertat hanc amentiam. et tamen, si bene novi,
|
6.1
|
ephemeridas illius viri scriptas habemus. etiam bella
|
|
c<h>aractere historico digesta, quae velim accipias et
|
|
per ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent.
|
|
quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana
|
7.1
|
sua scribi pr<a>eceperat, pro tua sedulitate condisces.
|
|
curabo autem, ut tibi ex Ulpia bibliotheca et libri lin-
|
|
tei proferantur. tu velim Aurelianum ita ut est, qua-
|
8.1
|
tenus potes, in litteras mittas.' par<ui>, mi Pi<ni>ane,
|
9.1
|
praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi neces-
|
|
saria in manum sumpsi, ex quibus ea, quae digna erant
|
|
memoratu, in unum libellum contuli. tu velim meo
|
10.1
|
muner<i> boni consulas et, si hoc contentus non fueris,
|
|
lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos
|
|
Ulpia tibi bibliotheca, cum volueris, ministra<b>it.
|
|