| Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis | 13.1.1 |
| apud B<y>zantium, praesente exercitu, praesente etiam | |
| officio Palatino, adsidentibus N<u>mmio <T>usco consule | |
| ordinario, Baebio Macro praefecto pr<a>et., Quinto An- | |
| cario praeside orientis, adsidentibus etiam a parte | 5 |
| l<a>eva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et | |
| Murrentio Mauricio ad Aegyptum destinato et Iulio | |
| Tryphone orientalis limitis duce et Maec<i>o Brundisino | |
| praefecto annonae orientis et Ulpi[ci]o Crinito duce | |
| Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce | 10 |
| R<a>etici limitis Valerianus Augustus dixit: 'gratias | 2.1 |
| tibi agit, Aureliane, res p., quod eam a Gothorum po- | |
| testate liberasti. abundamus per te praeda, abundamus | |
| gloria et his omnibus, quibus Romana felicitas crescit. | |
| cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales | 3.1 |
| quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales | |
| duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, ve- | |
| xilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quat- | |
| tuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tu- | 5 |
| nicam palmatam, togam pictam, subarmalem profun- | |
| dum, sellam eburatam. nam te consulem hodie de- | 4.1 |
| signo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipio- | |
| nem, deputet etiam fasces; haec enim imperator non | |
| solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere.' | |
| post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad | 14.1.1 |
| manus accessit agens gratias militaribus verbis, quae | |
| propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit: | |
| 'et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo | 2.1 |
| cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et | |
| equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi gratias age- | |
| ret res p. et conscientia mea. at tu plus fecisti. | 3.1 |
| ago ego gratias bonitati tuae et accipio consulatum, | |
| quem das. d<ii> facia<n>t et deus Sol <invic>tus, ut | |
| et senatus de me sic iudicet.' agentibus igitur gratias | 4.1 |
| omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit at- | |
| que hac oratione usus est: 'apud maiores nostros, | 5.1 |
| Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac | |
| proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum | |
| fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes | |
| familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitu- | 5 |
| tae fecunditas prolis ornaret. hoc igitur, quod Cocceius | 6.1 |
| Nerva in Traiano adoptando, quod Ulpius Traianus in | |
| Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri dein- | |
| ceps proposita suggestione fecerunt, in[t] a<d>rogando | |
| Aureliano, quem mihi vicarium iudicii tui auctoritate | 5 |
| fecisti, censui esse referendum. iube igitur, ut lege | 7.1 |
| agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum nominis et | |
| bonorum totiusque iuris Ulpio Crinito iam consulari | |
| viro, ipse actutum te iudice consularis.' longum est | 15.1.1 |
| cuncta pertexere. nam et act<a>e sunt Crinito a Va- | |
| leriano gratiae, et adoptio, ut solebat, impleta. me- | 2.1 |
| mini me in quodam libro Graeco legisse, quod tacen- | |
| dum esse non credidi, mandatum esse Crinito a Vale- | |
| riano, ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue | |
| quod pauper esset; sed hoc in medio relinquendum | 5 |
| puto. |