| Et quoniam superius epistolam posui, qua sumptus | 15.3.1 |
| Aureliano ad consulatum delatus est, quare posuerim | |
| rem quasi fri<v>olam, eloquend<u>m putavi: vidimus pro- | 4.1 |
| xime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in circo | |
| editum, ut non praemia dari aurigis sed patrimonia | |
| viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae pa- | |
| ragaud<a>e, darentur etiam equi, ingemescentibus | 5 |
| frugi hominibus. factum est enim, ut iam divitiarum | 5.1 |
| sit, non hominum consulatus, quia utique, si virtutibus | |
| defertur, editorem spoliare non debe[n]t. perierunt | 6.1 |
| casta illa tempora et magis ambitione populari peri- | |
| tura sunt. sed nos, ut solemus, hanc quoque rem in | |
| medio relinquimus. |