| His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque | 16.1.1 |
| fultus Claudiani<s> temporibus tantus en<it>uit, ut | |
| post eum Quintillo quoque eius fratre interempto solus | |
| teneret imperium Aure<o>l[ian]o interfecto, cum quo | |
| Gallienus fecerat pacem. hoc loco tanta est diversi- | 2.1 |
| tas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant | |
| invito Claudio ab Aureliano Aureolum interfectum, alii | |
| mandante ac volente, alii ab imperatore iam Aureliano | |
| eundem occisum, alii vero adhuc a privato. sed haec | 3.1 |
| quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos | |
| in litteras missa sunt. illud tamen co<n>stat omne | 4.1 |
| contra Meotidas bellum divum Claudium nulli magis | |
| quam Aureliano credidisse. extat epistula, quam ego, | 17.1.1 |
| ut soleo, fidei causa, immo ut alio<s> annalium scrip- | |
| tores fecisse video, inserendam putavi: 'Flavius Clau- | 2.1 |
| dius [Valeriano] Aureliano suo salutem. expetit a te | |
| munus solitum nostra res p.: adgredere. quid moraris? | |
| tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. | |
| Gothi oppugnandi sunt, Gothi a T<h>raciis amovendi. | 5 |
| eorum enim plerique <Ha>emimontum Europamque | |
| vexant, qui te pugnante fugerunt. omnes exercitus | 3.1 |
| Thracicos, omnes Illyricianos totumque limitem in tua | |
| potestate constituo: solitam en nobis [a]ede virtutem. | |
| tecum erit etiam frater Quintillus, cum occurrerit. ego | 4.1 |
| aliis rebus occupatus sum<m>am belli illius virtutibus | |
| tuis credo. misi sane equos decem, loricas duas et | |
| cetera, quibus mun<i>re ad bellum euntem necessitas | |
| cogit.' | 5 |