| Die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus prae- | 19.1.1 |
| tor urbanus dixit: 'referimus ad vos, p. c., pontificum | |
| suggestionem et Aureliani principis litteras, quibus iu- | |
| betur, ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli | |
| terminandi sacrato deorum imperio continetur. scitis | 2.1 |
| enim ipsi, quotiescumque gravior aliquis extitit mo- | |
| tus, eos semper inspectos neque prius mala publica | |
| esse finita, quam ex his sacrificiorum processit aucto- | |
| ritas.' tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus | 3.1 |
| atque ita loquutus est: 'sero nimis, p. c., de rei p. | |
| salute consulimur, sero ad fatalia iussa respicimus | |
| more languentium, qui ad summos medicos nisi in | |
| summa desperatione non mittunt, proinde quasi peri- | 5 |
| tioribus viris maior facienda sit cura, cum omnibus | |
| morbis occurri sit melius. meministis enim, p. c., me | 4.1 |
| in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum primum | |
| nuntiatum est Marcomannos erupisse, consulenda S<i>- | |
| b<y>llae decreta, utendum Apollinis beneficiis inser- | |
| viendum deorum immortalium praeceptis, recus[s]asse | 5 |
| vero quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, | |
| cum adulando dicerent tantam principis Aureliani esse | |
| virtutem, ut opus non sit deos consuli, proinde quasi | |
| et ipse vir magnus non deos colat, non de dis inmor- | |
| talibus speret. quid plura? audivimus litteras, quibus | 5.1 |
| rogavit opem [dei] deorum, quae numquam cuiquam | |
| turpis est. [ut] vir fortissimus adiu<v>etur. agite igitur, | 6.1 |
| pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu | |
| animisque sacris commodi, templum ascendite, sub- | |
| sellia laureata const<r>uite, ve<l>a<t>is manibus libros | |
| evolvite, <f>ata rei p. quae sunt aeterna perquirite. pa- | 5 |
| trimis matrimisque pueris carmen indicite. nos sump- | |
| tum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos aras tu- | |
| multuarias indicemus.' post haec interrogati plerique | 20.1.1 |
| senatores sententias dixerunt, quas longum est innec- | |
| tere. deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in | 2.1 |
| sententias euntibus, plerisque verbo consentientibus | |
| conditum est senatus consultum. itum deinde ad tem- | 3.1 |
| plum, inspecti libri, proditi versus, lustra<ta> urbs, | |
| cantata carmina, a<m>burbium celebratum, a<m>bar<v>a<l>ia | |
| promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, ex- | |
| pleta est. | 5 |