| Epistula Aureliani de libris S<i>b<y>llinis. nam ipsam | 20.4.1 |
| quoque indidi ad fidem rerum. 'miror vos, patres | 5.1 |
| sancti, tamdiu de aperiendis S<i>b<y>llinis dubitasse li- | |
| bris, proinde quasi in C<h>ristianorum ecclesia, non | |
| in templo deorum omnium tractaretis. agite igitur et | 6.1 |
| castimonia pontificum caeremoniisque sollemnibus iu- | |
| <v>ate principem necessitate publica laborantem. inspi- | 7.1 |
| ciantur libri; s<i> quae facienda fuerint, celebrentur: | |
| quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captos, quaelibet | |
| animalia regia non abnuo, sed libens offero, neque | |
| enim indecorum est diis iu<v>antibus vincere. sic apud | 5 |
| maiores nostros multa finita sunt bella, sic coepta. si | 8.1 |
| quid est sumptuum, datis ad praefectum aerari<i>[m] lit- | |
| teris decerni iussi. est praeterea vestrae auctoritatis | |
| arca publica, quam magis refertam repperio esse quam | |
| cupio.' | 5 |