| Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat na- | 21.5.1 |
| tura ferocior, plenus irarum Romam petit vindictae cu- | |
| pidus, quam seditionum asperitas suggerebat. incivi- | |
| lius denique usus imperio, vir alias optimus, seditio- | |
| num auctoribus interemptis cruent<i>us ea, qu<a>e mol- | 5 |
| lius fuerant curanda, compescuit. interfecti sunt enim | 6.1 |
| nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quid- | |
| dam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel | |
| unus vel levis vel vilis testis obiceret. quid multa? | 7.1 |
| magnum illud et quod iam fuerat et quod non fru- | |
| st<r>a speratum est infamiae tristioris ictu contamina- | |
| vit imperium. timeri coepit princeps optimus, non | 8.1 |
| amari, cum alii dicerent per[f]odiendum talem prin- | |
| cipem, non optandum, alii bonum quidem medicum, | |
| sed mala ratione curantem. his actis cum videret | 9.1 |
| posse fieri, ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno | |
| evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros | |
| urbis Romae d<i>latavit. nec tamen pomerio addidit eo | |
| tempore, sed postea. pomerio autem neminem prin- | 10.1 |
| cipum licet addere nisi eum, qui agri barbarici aliqua | |
| parte Romanam rem p. locupletaverit. addidit autem | 11.1 |
| Augustus, addidit Traianus, addidit Nero, sub quo | |
| Pontus Polem<o>niacus et Alpes Cottiae Romano no- | |
| mini s<unt> tributae. |