| Transactis igitur, quae ad s<a>eptiones atque ur- | 22.1.1 |
| bis statum et civilia pertinebant, contra Palmyrenos, | |
| id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orien- | |
| tale tenebat imperium, iter flexit. multa in itinere ac | 2.1 |
| magna bellorum genera confecit. nam in Thraciis et | |
| in Illyrico occurrentes barbaros vicit, Gothorum quin | |
| etiam ducem Cannaban sive Cannabauden cum quin- | |
| que milibus hominum trans Danuvium interemit. at- | 3.1 |
| que inde per Byzantium in B<i>th<yni>am transitum fe- | |
| cit eamque nullo certamine optinuit. multa eius magna | 4.1 |
| et pr<a>eclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia | |
| libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec | |
| volumus, sed ad intellegendos mores atque virtutem | |
| pauca libanda sunt. nam cum Tyanam venisset eam- | 5.1 |
| que obclusam repperisset, iratus dixisse fertur: 'ca- | |
| nem in hoc oppido non relinquam.' tunc et militibus | 6.1 |
| acrius incumbentibus spe praed<a>e, et Heraclammone | |
| quodam timore, ne inter ceteros occideretur, patriam | |
| suam prodente civitas capta est. sed Aurelianus duo | 23.1.1 |
| statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, | |
| alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. | |
| nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sa- | 2.1 |
| piens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, | |
| quo canem se relicturum apud T[h]yanos negar<a>t, ever- | |
| sionem urbis exposcerent, respondit his: 'canem', in- | |
| quit, 'negavi in hac urbe me relicturum: canes omnes | 5 |
| occidite.' grande principis dictum, grandius militum | 3.1 |
| <fa>c[a]tum, nam <i>ocatum principis, quo praeda nega- | 4.1 |
| batur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi di- | |
| taretur, accepit. epistula de Heraclammone: 'Aurelia- | |
| nus Augustus Mallio Chiloni. occidi passus sum | |
| cuius quasi beneficio T[h]<y>anam recepi. ego vero pro- | 5 |
| ditorem amare non potui et libenter tuli, quod eum | |
| milites occiderunt, neque enim mihi fidem servare po- | |
| tuisset, qui patriae non pepercit. solum denique ex | 5.1 |
| omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit. divi- | |
| tem hominem negare non possum, sed cuius bona eius | |
| liberi<s> reddidi, ne quis me causa pecuniae locuple- | |
| tem hominem occidi passum esse criminaretur.' | 5 |