| Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile. | 31.1.1 |
| nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant, | |
| Aureliano rebus Europensibus occupato non medio- | |
| criter rebellarunt. Sandario<n>em enim, quem in prae- | 2.1 |
| sidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagitta- | |
| riis occiderunt Achilleo cuidam parenti Zenobiae pa- | |
| r<a>ntes imperium. verum adeo Aurelianus, ut erat pa- | 3.1 |
| ratus, e Rhodopa revertit atque urbem, quia ita me- | |
| rebatur, evertit. crudelitas denique Aureliani vel, ut | 4.1 |
| quidam dicunt, severitas eatenus extitit, ut epistula | |
| eius feratur confessionem inmanissimi furoris osten- | |
| tans. cuius hoc exemplum est: 'Aurelianus Augustus | 5.1 |
| Cerronio Basso. non oportet ulterius progredi mili- | |
| tum gladios. iam satis Palmyrenorum caesum atque | |
| concisum est. mulieribus non pepercimus, infantes oc- | |
| cidimus, senes iugulavimus, rusticos interemimus. cui | 6.1 |
| terras, cui urbem deinceps relinquemus? parcendum | |
| est his, qui remanserunt. credimus enim tam paucos | |
| tam multorum suppliciis esse correctos. templum sane | 7.1 |
| Solis, quod apud Pa<l>myram aquiliferi legionis tertiae | |
| cum vexilliferis et draconario et cornici<ni>bus atque | |
| liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit, | |
| reddi. habes trecentas auri libras <de> Zenobiae cap- | 8.1 |
| sulis, habes argenti mille octingenta pondo de Palmy- | |
| renorum bonis, habes gemmas regias. ex his omni- | 9.1 |
| bus fac cohonestari templum: mihi et diis inmorta- | |
| libus gratissimum feceris. ego ad senatum scribam | |
| petens, ut mittat pontificem, qui dedicet templum.' | |
| haec litterae, ut videmus, indicant satiatam esse in- | 10.1 |
| manitatem principis duri. |