| Securior denique iterum in Europam redit atque illic | 32.1.1 |
| omnes, qui vagabantur, hostes nota illa sua virtute | |
| contudit. interim res per Thracias Europamque omnem | 2.1 |
| Aureliano ingentes agente Firmus quidam extitit, qui | |
| sibi Aegyptum sine insignibus imperii, quasi ut esset | |
| civitas libera, vindicavit, ad quem continuo Aurelianus | 3.1 |
| revertit, nec illic defuit felicitas solita. nam Aegyptum | |
| statim recepit atque, ut erat ferox animi, cogitationem | |
| ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gal- | |
| lias optineret, occidentem petit atque ipso Tetrico | 5 |
| exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non | |
| posset, deditas sibi <l>egiones optinuit. princeps igitur | 4.1 |
| totius orbis Aurelianus pacatis oriente[m], Gallis at- | |
| que u<nd>ique terr[or]i<s> [victo eripe me his invicte | |
| malis] Romam iter flexit, <ut> de Z<en>obia et Te- | |
| trico, hoc est de oriente et de occidente, triumphum | 5 |
| Romanis oculis exhiberet. |