Non absque re est cognoscere, qui fuerit Aureliani
|
33.1.1
|
triumphus; fuit enim speciosissimus. currus regii tres
|
2.1
|
fuerunt, in his unu<s> Odenati, argento, auro, gemmis
|
|
operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum
|
|
Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabrica-
|
|
tus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat sperans
|
5
|
se urbem Romam cum eo visuram; quod illam non
|
|
fefellit, nam cum eo urbem ingressa est victa et
|
|
triumphata. fuit alius c<u>rrus quattuor cervis iunctus,
|
3.1
|
qui fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut multi me-
|
|
moriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus
|
|
est, ut illic c<a>ederet cervos, quos cum eodem curru
|
|
captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. prae-
|
4.1
|
cesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Lib<y>cae,
|
|
Palaestinae diversae ducent<a>e, quas statim Aurelia-
|
|
nus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; ti-
|
|
grides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per
|
5
|
ordinem ducta, gladiatorum paria octing<e>nta—prae-
|
|
ter captivos gentium barbararum—Blemmyes, Exo-
|
|
mitae, Arabes Eu[n]d<a>emo[m]nes, Indi, Bactrani,
|
|
Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus,
|
|
Gothi, Halani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suevi, Van-
|
10
|
d<a>li, Germani, religati<s> manibus, captivi <ut>pote.
|
|
<p>raecesserunt inter hos etiam Palmyreni, qui super-
|
5.1
|
fuerant, principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem.
|
|
ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pu-
|
34.1.1
|
gnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent inter-
|
|
emptae, quas de Amazonum genere titulus indicabat:
|
|
praelati sunt tituli gentium nomina continentes. inter
|
2.1
|
haec fuit Tetricus clamide coccea, tunica galbina, bra-
|
|
cis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem im-
|
|
peratorem in Gallia nuncupaverat. incedebat etiam
|
3.1
|
Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii s<u>-
|
|
stentabant. praeferebantur coronae omnium civitatum
|
|
aureae titulis eminentibus proditae. iam populus ipse
|
4.1
|
Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et
|
|
catafractarii milites et opes regiae et omnis exercitus
|
|
et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod senatores
|
|
triumphari videbant) multum pompae addiderant. de-
|
5.1
|
nique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem
|
|
ad Palatium. sequentibus diebus datae sunt populo vo-
|
6.1
|
luptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium,
|
|
venationum, gladiatorum, naumachiae.
|
|