| Non absque re est cognoscere, qui fuerit Aureliani | 33.1.1 |
| triumphus; fuit enim speciosissimus. currus regii tres | 2.1 |
| fuerunt, in his unu<s> Odenati, argento, auro, gemmis | |
| operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum | |
| Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabrica- | |
| tus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat sperans | 5 |
| se urbem Romam cum eo visuram; quod illam non | |
| fefellit, nam cum eo urbem ingressa est victa et | |
| triumphata. fuit alius c<u>rrus quattuor cervis iunctus, | 3.1 |
| qui fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut multi me- | |
| moriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus | |
| est, ut illic c<a>ederet cervos, quos cum eodem curru | |
| captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. prae- | 4.1 |
| cesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Lib<y>cae, | |
| Palaestinae diversae ducent<a>e, quas statim Aurelia- | |
| nus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; ti- | |
| grides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per | 5 |
| ordinem ducta, gladiatorum paria octing<e>nta—prae- | |
| ter captivos gentium barbararum—Blemmyes, Exo- | |
| mitae, Arabes Eu[n]d<a>emo[m]nes, Indi, Bactrani, | |
| Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus, | |
| Gothi, Halani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suevi, Van- | 10 |
| d<a>li, Germani, religati<s> manibus, captivi <ut>pote. | |
| <p>raecesserunt inter hos etiam Palmyreni, qui super- | 5.1 |
| fuerant, principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem. | |
| ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pu- | 34.1.1 |
| gnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent inter- | |
| emptae, quas de Amazonum genere titulus indicabat: | |
| praelati sunt tituli gentium nomina continentes. inter | 2.1 |
| haec fuit Tetricus clamide coccea, tunica galbina, bra- | |
| cis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem im- | |
| peratorem in Gallia nuncupaverat. incedebat etiam | 3.1 |
| Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii s<u>- | |
| stentabant. praeferebantur coronae omnium civitatum | |
| aureae titulis eminentibus proditae. iam populus ipse | 4.1 |
| Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et | |
| catafractarii milites et opes regiae et omnis exercitus | |
| et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod senatores | |
| triumphari videbant) multum pompae addiderant. de- | 5.1 |
| nique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem | |
| ad Palatium. sequentibus diebus datae sunt populo vo- | 6.1 |
| luptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium, | |
| venationum, gladiatorum, naumachiae. |