| Privatim huius multa extant egregia facinora. nam | 6.3.1 |
| erumpentes Sarmatas in Illyrico cum trecentis praesi- | |
| diariis solus adtrivit. refer<t> Theoclius, Caesareano- | 4.1 |
| rum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello | |
| Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plu- | |
| rimis autem et diversis diebus ultra n<o>ngentos quin- | |
| quaginta, adeo ut etiam ballistia pueri et saltatiunculas | 5 |
| <in> Aurelianum tales componerent, quibus diebus | |
| festis militariter saltitarent: | |
| mille mille mille decollavimus. | 5.1 |
| unus homo! mille decollavimus. | |
| mille <b>i<b>at qui mille occidit. | |
| tantum vini nemo habet, quantum fudit sanguinis. | |
| haec video esse perfri<v>ola, sed quia supra scriptus | 6.1 |
| auctor ita eadem ut sunt Latina suis scriptis inseruit, | |
| tacenda esse non credidi. idem apud Mo<go>ntiacum | 7.1.1 |
| tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes, | |
| cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit, ut | |
| trecentos ex his captos septingentis interemptis sub | |
| corona vendiderit. unde iterum d<e> eo facta est can- | 2.1 |
| tilena: | |
| mille Sarmatas, mille Francos semel et semel occidimus, | |
| mille Persas quaerimus. |