| Hic autem [ut supra] militibus ita timori fuit, ut | 7.3.1 |
| sub eo, posteaquam semel cum ingenti severitate ca- | |
| strensia peccata correxit, nemo peccaverit. solus de- | 4.1 |
| nique omnium militem, qui adulterium cum hospitis | |
| uxore[m] commiserat, ita punivit, ut duarum arborum | |
| capita inflecteret, ad pedes militis deligaret easdemque | |
| subito dimitteret, ut scissus ille utr<i>mque penderet, | 5 |
| quae res ingentem timorem omnibus fecit. huius epi- | 5.1 |
| stola militaris est ad vicarium suum data huius modi: | |
| 'si vis tribunus esse, immo si vis vivere, manus mili- | |
| tum contine. nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo | |
| contingat. uvam nullus auferat, segetem nemo dete- | 5 |
| rat, oleum, salem, lignum nemo exigat, annona sua | |
| contentus sit. de praeda hostis, non de lacrimis pro- | |
| vincialium habeant. arma tersa sint, ferramenta sa- | 6.1 |
| miata, cal<c>iamenta fortia. vestis nova vestem veterem | |
| excludat. stipendium in balteo, non in popina habeat. | |
| torquem, brac[c]hialem, anulum adponat. equum et | 7.1 |
| sagmarium suum defricet, capitum animalis non ven- | |
| dat, mulum centuriatum communiter curent. alter al- | 8.1 |
| teri quasi <dom>in<o>, nemo quasi servus obsequatur, | |
| a medicis gratis curentur, haruspicibus nihil dent, in | |
| hospi<t>iis caste se agant, qui litem fecerit, vapulet.' |