| Quid hoc esse dicam, tam paucos bonos extitisse | 42.3.1 |
| principes, cum iam tot Caesares fuerint? nam ab | |
| Augusto in Diocletianum Maximianumque principes | |
| quae series purpuratorum sit, index publicus tenet. | |
| sed in his optimi ipse Augustus, Fl(avius) Vespasianus, | 4.1 |
| Fl(avius) Titus, Cocceius Nerva, divus Traianus, divus | |
| Hadrianus, Pius et Marcus Antonini, Severus Afer, | |
| Alexander Mamm<a>eae, divus Claudius et divus | |
| Aurelianus. Valerianum, enim, cum optimus fuerit, ab | 5 |
| omnibus infelicitas <se>par<a>vit. vides, quaeso, quam | 5.1 |
| pauci sint principes boni, ut bene dictum sit a quo- | |
| dam mimico scurra Claudii huius temporibus in uno | |
| anulo bonos principes posse perscribi atque depingi. | |
| a<t> contra quae series malorum? ut enim omittamus | 6.1 |
| Vitellios, Calig<u>las et Nerones, quis ferat Maximinos | |
| et Filippos atque illam inconditae multitudinis f<a>e- | |
| cem? tametsi D[a]ecios excerpere debeam, quorum et | |
| vita et mors veteribus comparanda est. | 5 |