| Et quaeritur quidem, quae res malos principes fa- | 43.1.1 |
| ciat: iam primum, mi amice, licentia, deinde rerum | |
| copia, amici praeterea inprobi[s], satellites detestandi, | |
| eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et, | |
| quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia. | 5 |
| sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem | 2.1 |
| iam privatum dixisse nihil esse difficilius quam bene im- | |
| perare. colligunt se quattuor vel quinque atque unum | 3.1 |
| consilium ad decipiendum imperatorem capiunt, di- | |
| cunt, quid probandum sit. imperator, qui domi clau- | 4.1 |
| sus est, vera non novit. cogitur hoc tantum scire, quod | |
| illi loquuntur, facit iudices, quos fieri non oportet, amo- | |
| vet a re p., quos debeat optinere. quid multa? ut | |
| Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus ven- | 5 |
| ditur imperator. haec Diocletiani verba sunt, quae id- | 5.1 |
| circo inserui, ut prudentia tua sciret nihil esse diffi- | |
| <ci>lius bono principe. |