| Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos ne- | 44.1.1 |
| que inter malos principes ponunt, idcirco quod ei cle- | |
| mentia, imperatorum dos prima, defuerit. Vercon- | 2.1 |
| nius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste | |
| Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter | |
| dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet, | |
| Aurelianum magis ducem esse debuisse quam prin- | 5 |
| cipem. nam eius nimia ferocitas eidem displicebat. |