| Vectigal ex Aegypto u<r>bi Romae Aurelianus vi- | 45.1.1 |
| tr[e]i, chartae, lini, stupp<a>e atque anabolicas species | |
| aeternas constituit. thermas in Transtiberina regione | 2.1 |
| Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae frigi- | |
| di<o>[e]ris copia illic deesset. forum nominis sui in | |
| Ost<i>ensi ad mare fundare coepit. in quo postea prae- | |
| torium publicum constitutum est. amicos suos honeste | 3.1 |
| ditavit et modice, ut miserias paupertatis effugerent | |
| et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vita- | |
| rent. v<e>stem <h>olosericam neque ipse in vestiario | 4.1 |
| suo habuit neque alteri utendam dedit. et cum ab eo | 5.1 |
| uxor sua peteret, <u>t [t]unico pallio blatt<e>o serico | |
| uteretur, ille respondit: 'absit ut auro fila pensentur.' | |
| libra enim auri tunc libra serici fuit. habuit in animo, | 46.1.1 |
| ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque | |
| in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus | |
| auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum | |
| per varios brattearum, fil[i]orum et liquationum usus | 5 |
| perire, argentum autem in suo usu manere. idem de- | 2.1 |
| derat facultatem, ut aureis, qui vellent, et vasis ute- | |
| rentur et poculis. dedit praeterea potestatem, ut argen- | 3.1 |
| tatas privati c[h]arruchas haberent, cum antea aerata | |
| et [a]eburata vehicula fuissent. idem concessit, ut blat- | 4.1 |
| teas matronae tunicas haberent <et> ceteras vestes, cum | |
| antea coloreas habuissent et ut multum oxyp<a>edero- | |
| tinas. ut fibulas aureas gregarii milites haberent, idem | 5.1 |
| primus concessit, cum antea argenteas habuissent. pa- | 6.1 |
| ragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante | |
| non nisi rectis purpureis accepissent, et quidem aliis | |
| monolor<e>[a]s, aliis dilores, trilores aliis et usque ad | |
| pentelores, quales hodie lineae sunt. panibus u[e]rbis | 47.1.1 |
| Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut qua- | |
| dam epistula data ad praefectum annonae urbis etiam | |
| ipse gloriatur: 'Aurelianus Augustus Fl(avio) Arabiano | 2.1 |
| praefecto annonae. inter cetera, quibus dis faventi- | |
| bus Romanam rem p. iuvimus, nihil mihi est magni- | |
| ficentius, quam quod additamento unciae omne[m] an- | |
| nonarum urbi<c>a[u]rum genus iuvi. quod ut esset per- | 3.1 |
| petuum, navicularios Nilia<c>os apud <A>egyptum no- | |
| vos et Romae amnicos posui, Tiberinas extruxi ripas, | |
| vadum alvei tumentis effodi, diis et Perennitati vota | |
| constitui, almam Cererem consecravi. nunc tuum est | 4.1 |
| officium, Arabiane iucundissime, elaborare, ne meae | |
| dispositiones in irritum veniant. neque enim p. R. sa- | |
| turo quicquam potest esse laetius.' |