| Statuerat et vinum gratuitum p. R. dare, ut, quem | 48.1.1 |
| ad modum oleum et panis et porcina gratuita prae- | |
| bentur, sic etiam vinum daretur, quod perpetuum hac | |
| dispositione conceperat. Etruriae per Aureliam usque | 2.1 |
| ad Alpes maritimas ingentes agri sunt hique fertiles ac | |
| silvosi. statuerat igitur dominis, locorum incultorum | |
| qui tamen vellent, gratis dare atque illic fami- | |
| lias captivas constituere, vitibus montes conserere at- | 5 |
| que ex eo <o>per<e> vinum dare, ut nihil redituum | |
| fiscus acciperet, sed totum p. R. concederet. facta erat | |
| ratio dogae, cuparum, navium et operum. sed multi | 3.1 |
| dicunt Aurelianum, ne id faceret, praeventum, alii a | |
| praef. praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur: 'si | |
| et vinum p. R. damus, superest, ut et pullos et an- | |
| seres demus.' argumento est id vere Aurelianum cogi- | 4.1 |
| tasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte | |
| fecisse, quod in porticibus templi[s] Solis fiscalia vina | |
| ponuntur, non gratuita populo eroganda sed pretio. | |
| sciendum tamen congiaria illum ter dedisse, donasse | 5.1 |
| etiam p. R. tunicas albas manicatas ex diversis pro- | |
| vinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsum- | |
| que primum donasse oraria p. R., quibus uteretur po- | |
| pulus ad favorem. | 5 |