| Displicebat ei, cum esset Romae, habitare in Pa- | 49.1.1 |
| latio, ac magis placebat in hortis Sallusti vel in Do- | |
| mitiae vivere. miliarensem denique porticum in hor- | 2.1 |
| tis Sallusti ornavit, in qua cotidie et equos et se fa- | |
| tigabat, quamvis esset non bon<a>e valetudinis. ser- | 3.1 |
| vos et ministros peccantes coram se c<a>edi iubebat, | |
| ut plerique dicunt, causa tenendae severitatis, ut alii, | |
| studio crudelitatis. ancillam suam, quae adulterium | 4.1 |
| cum conservo suo fecerat, capite punivit. multos ser- | 5.1 |
| vos e<x> familia propria, qui peccaverant, legibus audien- | |
| dos iudiciis publicis dedit. senatum sive senaculum | 6.1 |
| matronis reddi voluerat, ita ut primae illic quae sacer- | |
| dotia senatu auctore meruissent. calceos mullos et | 7.1 |
| c[a]ereos et albos et <h>ederacios viris omnibus tulit, | |
| mulieribus reliqui<t>. cursores eo habitu, quo ipse habe- | |
| bat, senatoribus concessit. concubinas ingenu<a>s ha- | 8.1 |
| beri vetuit. eunuchorum modum pro senatoriis pro- | |
| fessionibus statuit, idcirco quod ad ingentia pretia per- | |
| venissent. vas argenti eius numquam triginta libras | 9.1 |
| transiit. convivium de assaturis maxime fuit. vino | |
| russo maxime delectatus est. medicum ad se, cum | 50.1.1 |
| <a>egrotaret, numquam vocavit, sed ipse se in[a]edia | |
| praecipue curabat. uxori et filiae annu<u>m sigillari- | 2.1 |
| cium quasi privatus instituit. servis suis vestes easdem | 3.1 |
| imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, | |
| quibus quasi libertis plurimum detulit, Antistium et | |
| Gillonem, <qui> post eum ex senatus sententia manu | |
| missi sunt. erat quidem rarus in voluptatibus, sed miro | 4.1 |
| modo mimis delectabatur, vehementissime autem de- | |
| lectatus est fago<n>e, qui usque eo multum comedit, | |
| ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum | |
| panes, berbicem et porcellum comederet, <b>i<b>eret autem | 5 |
| infundibulo adposito plus orca. |