| Eiusdem Valeriani alia est epistola, quae laudes il- | 9.1.1 |
| lius continet. quam ego ex scriniis praefecturae urba- | |
| n<a>e protuli. nam illi Romam venienti salaria sui | |
| ordinis sunt decreta. exemplum epistulae: 'Valerianus | 2.1 |
| Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. vellemus qui- | |
| dem singulis quibusque devotissimis rei p. viris multo | |
| maiora deferre compendia, quam eorum dignitas po- | |
| stulat, maxime ubi honorem vita commendat—de- | 5 |
| bet enim quid praeter dignitatem pretium esse meri- | |
| torum—, sed facit rigor publicus, ut accipere de pro- | |
| vinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo | |
| plus possit. Aurelianum, fortissimum virum, ad in- | 3.1 |
| spicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui | |
| tantum a nobis atque ab omni re[i] p. communi totius | |
| exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua | |
| vel nimis magna sint munera. quid enim in illo non | 4.1 |
| clarum? quid non Corvinis et Scipionibus conferen- | |
| dum? ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, | |
| ille dux magni toti[u]s exempli. et tamen nihil prae- | 5.1 |
| terea possum addere tanto viro ad muneris gratiam— | |
| <non> patitur sobri<e> et bene gerenda res p.—quare | 6.1 |
| sinceritas tua, mi parens carissime, supra dicto viro | |
| ad[f]iciet, quamdiu Rom<a>e fuerit, panes militares | |
| mundos sedecim, panes militares castrenses quadra- | |
| ginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum | 5 |
| dimidium, gallinaceos duos, porcina<e> pondo triginta, | |
| bubul<a>e pondo quadraginta, olei sextarium unum | |
| et item [olei sextarium unum] liquaminis sextarium | |
| unum, salis sextarium unum, herba<rum>, holerum quan- | |
| tum sat est. sane quoniam ei aliquid praecipue decernen- | 7.1 |
| dum est, quamdiu Romae fuerit, pa<b>ula extra ordinem | |
| decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos | |
| diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quin- | |
| quagenos, aeris denarios centum reliqua per prae- | 5 |
| fectos aerarii praebebuntur.' |