| Fri<v>ola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse | 10.1.1 |
| videantur, sed curiositas ni[hi]l recusat. habuit ergo | 2.1 |
| multos ducatus, plurimos tribunatus, v<i>cari<a>s ducum | |
| et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, | |
| usque adeo ut etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani ge- | |
| nere referebat, et fortissimi re vera viri et Traiani | 5 |
| simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in | |
| templo Solis, quem Valerianus Caesaris loco habere | |
| instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limi- | |
| te<m> rest<it>ueret, praedam militibus daret, T<h>ra- | |
| c[h]ias bubus, equis, mancipiis captivis locupletaret, | 10 |
| manu<b>ias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo | |
| milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, ca- | |
| prearum quindecim in privatam villam Valeriani con- | |
| gereret, tunc cum Ulpius Crinitus publice apud Byzan- | 3.1 |
| tium sedenti Valeriano in thermis egit gratias dicens | |
| magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium | |
| Aurelianum dedisset. quare eum statuit adrogare. |