| Interest epistolas nosse de Aureliano scriptas et ip- | 11.1.1 |
| sam adrogationem. epistula Valeriani ad Aurelianum: | |
| 'si esset alius, Aureliane iucundissime, qui Ulpii Cri- | |
| niti vicem posset implere, tecum de eius virtute ac | |
| sedulitate conferrem; nunc te cum <non meliorem> re- | 5 |
| quirere potuissem, suscipe bellum a parte Nicopolis, ne | |
| nobis <a>egritudo Crini<t>i obsit. fac, quidquid po- | 2.1 |
| tes. multa non dico: in tua erit potestate militiae ma- | |
| gisterium. habes sagittarios Ityr<a>eos trecentos, Ar- | 3.1 |
| menios sescentos, Arabas centum quinquaginta, Sara- | |
| cenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares quadri<n>- | |
| <g>entos; habes legionem tertiam Felicem et equites ca- | 4.1 |
| tafractarios octingentos. tecum erit Hariomundus, | |
| Haldagates, Hildomundus, Carioviscus. commeatus a | 5.1 |
| praefectis necessarius in omnibus castris est consti- | |
| tutus. tuum est pro virtutibus tuis atque sollertia illic | 6.1 |
| hiemalia et aestiva disponere, ubi tibi nihil deerit, | |
| quaerere praeterea, ubi carrago sit hostium, et vere | |
| scire, quanti qualesque sint, ut non in v<a>num aut an- | |
| nona consum[m]atur aut t<e>la iaciantur, in quibus res | 5 |
| bellica constituta est. ego de te tantum deo favente | 7.1 |
| spero, quantum de Traiano, si viveret, posset sperare | |
| res p.; neque enim minor est, in cuius locum <v>i<c>em- | |
| que <t>e legi. consulatum cum eodem Ulpio Crinito in | 8.1 |
| annum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in lo- | |
| cum Gallieni et Valeriani sperare te convenit sumptu | |
| publico. levanda est enim paupertas eorum homin<u>m, | 9.1 |
| qui diu in re p. viventes pauperes sunt, et nullorum | |
| magis.' his quoque litteris indicatur, quantus fuerit | 10.1 |
| Aurelianus; et re vera, neque enim quisquam aliquando | |
| ad summam rerum pervenit, qui non a prima aetate | |
| gradibus virtutis ascenderit.—litterae de consulatu: | 12.1.1 |
| 'Valerianus Augustus Aelio Xifidio praefecto aerarii. | |
| Aureliano, cui consulatum detulimus ob paup<e>rtatem, | |
| qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem | |
| circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos | 5 |
| Philippeos minutulos tria milia, in aere sestertium | |
| quinquagies, tunicas multicias viriles decem, lineas | |
| Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia | |
| Afra decem, <s>tragula Maura decem, porcos centum, | |
| oves centum. convivium autem publicum [a]edi iubebis | 2.1 |
| senatoribus [a]equitibus Romanis, hostias maiores duas, | |
| minores quattuor.' |