| Hic frater Tacit<i>[s] german<us> fuit, qui post fratrem | 14.1.1 |
| arripuit imperium, non senatus auctoritate sed suo | |
| motu, quasi hereditarium esse<t> imperium, cum sciret | |
| adiuratum esse in senatu Tacitum, ut, cum mori c<o>e- | |
| pisset, non liberos suos sed optimum aliquem prin- | 5 |
| cipem faceret. denique vix duobus mensibus imperium | 2.1 |
| tenuit et occisus est Tarsi a militibus, qui Probum | |
| audierant imperare, quem omnis exercitus legerat; tan- | 3.1 |
| tus autem Probus fuit in[te] re militar<i>, ut illum senatus | |
| optaret, miles eligeret, ipse p. R. adclamationibus pe- | |
| teret. fuit etiam Florianus morum fratris imitator, nec | 4.1 |
| tamen usque<qua>que. nam effusionem in eo frater | |
| frugi reprehendit, e<t> haec ipsa imperandi cupiditas | |
| aliis eum moribus ostendit fuisse quam fratrem. |