| Et prima quidem illi cura imperatoris facti haec fuit, | 13.1.1 |
| ut omnes, qui Aurelianum occiderant, interimere[n]t, | |
| bonos malosve, cum iam ille vindicatus esset. et quo- | 2.1 |
| niam a Maeotide multi barbari eruperant, hos eosdem | |
| consilio atque vir<t>ute[o] conp[e]r<e>ss<i>t ips<i> autem M<a>e- | 3.1 |
| <o>tidae ita se gregabant, quasi accitu Aureliani ad | |
| bellum Persicum convenissent auxilium daturi nostris, | |
| si necessitas postularet. M. Tullius dicit magnificentius | 4.1 |
| esse dicere, quemadmodum <gesserit quam quemad- | |
| modum> ceperit consulatum: at in isto viro magnifi- | |
| cum fuit quod tanta gloria cepit imperium; gessit | |
| autem propter brevitatem temporum nihil magnum. in- | 5.1 |
| teremptus est enim insidiis militaribus, ut alii dicunt, | |
| sexto mense, ut alii, morbo interiit. tamen constat fac- | |
| tionibus eum oppressum mente atque animo defecisse. | |
| hic idem mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, | 6.1 |
| idcirco quod eo mense et natus et factus est imperator. | |
| Huic frater Florianus <in> imperio successit, de | |
| quo pauca ponenda sunt. |