| Haec sunt, quae de vita Taciti atque Floriani digna | 16.5.1 |
| memoratu comper[r]isse <me> memini. nunc nobis ad- | 6.1 |
| grediendus est Probus, vir domi forisque conspi- | |
| cuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, | |
| Alexandro, Claudioque praeferendus, nisi quia in illis | |
| varia, in hoc omnia praecipua <i>unc<tim> fuere, qui | 5 |
| post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est | |
| factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, | |
| d<e>le[c]tis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis ty- | |
| rannorum, qui eius temporibus extiterunt, de quo dic- | |
| tum est <dignum esse>, ut Probus diceretur, etiamsi | 10 |
| Probus nomine non fuisset. quem quidem multi fe- | |
| runt etiam S<i>b<y>llinis libris promissum, qui si diutius | |
| fuisset, orbis terrae barbaros non haberet. haec ego | 7.1 |
| in aliorum vita de Probo credidi praelib[er]anda, ne | |
| dies, <h>ora, momentum aliqui<d> sibi vindicaret in me | |
| necessitate fatali ac Probo indicto deperirem. nunc | 8.1 |
| quoniam interim meo studio satisfeci, claudam istud | |
| volumen satis factum arbitrans studio et cupiditati | |
| meae. |