| Om<in>a imperii Tacito haec fuerunt: fanaticus qui- | 17.1.1 |
| dam in templo Silvani tensis membris exclamavit: 'ta- | |
| cita purpura, tacita purpura', idque septimo. quod | |
| quidem postea om<i>ni deputatum est. vinum, quo | 2.1 |
| libaturus <Ta>citus fuerat in templo Herculis Fundani, | |
| subito purpureum factum est. vitis, qu<a>e u<v>as Amin- | 3.1 |
| nias albas fereba[n]t, eo anno, quo ille imperium me- | |
| ruit, <pur>purascere . . . plurima purpurea facta | |
| sunt. mortis om<in>a haec fuerunt: patris sepulchrum | 4.1 |
| subito disruptis ianuis se aperuit. matris umbra | |
| se[m] per diem et Tacito et Floriano velut viventis | |
| optulit, nam diversis patribus nati fer<e>bantur. in la- | |
| rario di<i> omnes seu terrae motu seu casu aliquo con- | 5 |
| ciderunt. imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex | 5.1 |
| summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuius- | |
| piam manu deprehensa est. sed quousque ultra pro- | |
| gredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Pro- | |
| bum et ad Probi gesta insignia reseruemus. | 5 |