| Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse posi- | 18.1.1 |
| turum, quae creato Tacito principe gaudia senatus | |
| ostenderent, his additis finem scribendi faciam. epistu- | |
| lae publicae: 'senatus amplissimus curi<a>e Cartha- | 2.1 |
| ginensi salutem dicit. quod bonum, faustum, felix sa- | |
| lutareque sit rei p. orbique Romano, dandi ius imperii, | |
| appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos re- | |
| vertit. ad nos igitur referte, quae magna sunt. omnis | 3.1 |
| provocatio <pr>ae<fecti> urbis erit, quae tamen a pro- | |
| consulibus et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo | 4.1 |
| quidem etiam vestram in antiquum statum redisse cre- | |
| dimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui | |
| recipiendo vim suam ius suum ceteri<s> servat.' alia epi- | 5.1 |
| stula: 'se[r]<n>atus amplissimus curiae Trevirorum. ut | |
| estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus. | |
| creandi[s] principis iudicium ad senatum redit, simul | |
| etiam praefectur<a>e urbanae appellatio universa de- | 5 |
| creta est.' eodem modo scriptum est Antioc<h>ensi- | 6.1 |
| bus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, | |
| Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus. |