| Privatae autem epistulae haec fuerunt: 'Autronio | 19.1.1 |
| Iusto patri Autronius T<ib>erianus salutem. nunc | |
| te, pater sancte, interesse decuit senatu<i> amplis- | |
| simo, nunc sententiam dicere, cum tantum aucto- | |
| ritas amplissimi ordinis creverit, ut rever<s>a<e> | 5 |
| in antiquum statum rei p. nos principes demus, | |
| nos faciamus imperatores, nos denique nuncup<e>- | |
| mus Augustos. fac igitur ut convalescas, curiae | 2.1 |
| interfuturus antiqu<a>e. nos recepimus ius proconsu- | |
| lare, redierunt ad praefectum urbi appellationes om- | |
| nium potestatum et omnium dignitatum.' item alia: | 3.1 |
| 'Claudius Sapilianus Cereio M<a>eciano patruo salu- | |
| tem. opti<nui>mus, pater sancte, quod semper opta- | |
| vimus: in anti<q>uum statum senatus revertit. nos prin- | |
| cipes facimus, nostri ordin<i>s sunt potestates. gratias | 4.1 |
| exercitui Romano et vere Romano: reddidit nobis, | |
| quam semper habuimus potestatem. abice Ba[t]ianos | 5.1 |
| Puteolanosque secessus, da te urbi, da te curiae. flo- | |
| ret Roma, floret tota res p.; imperatores damus, prin- | |
| cipes facimus; possumus et prohibere, qui c<o>epimus | |
| facere. dictum sapienti sat est.' | 5 |