| Hoc loco tacendum non est plerosque <in> litteras | 7.5.1 |
| rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum | |
| principem nuncupatum: verum est nec dissimulare pos- | |
| sum. nam cum rumor emersisset illum imperatorem | 6.1 |
| esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus men- | |
| sibus fuit. sed inde deductus huic senatus consulto | 7.1 |
| interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret im- | |
| perium. ac ne quis me temere Graecorum alicui Lati- | 8.1.1 |
| norumv<e> aestimet credidisse, habet in bibliotheca Ulpia | |
| in arm<a>rio sexto librum elephantinum, in quo hoc se- | |
| natus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu | |
| sua subscripsit. nam diu haec senatus consulta, quae | 2.1 |
| ad principes pertineba<n>t, in libris elephantinis scribe- | |
| bantur. |