| Inde ad exercitus profectus. ibi quoque, cum pri- | 8.3.1 |
| mum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus | |
| praetori in haec verba disseruit: 'dedit, sanctissimi | 4.1 |
| commilitones, senatus principem, quem petistis; paruit | |
| praeceptis et volu<n>tati castrensium ordo ille nobilissi- | |
| mus. plura mihi apud vos praesente iam imperatore | |
| non licet loqui. ipsum igitur, qui tueri nos debet, lo- | 5 |
| quentem dignanter audite.' post hoc Tacitus Augustus | 5.1 |
| dixit: 'et Traianus ad imperium senex venit, sed ille | |
| ab uno delectus est, a<t> me, sanctissimi commilitones, | |
| primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde am- | |
| plissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit: cu- | 5 |
| rabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia | |
| facta, a<t> sal[u]tem vobis atque imperatore digna con- | |
| silia.' |