| Post hoc stipendium et donativum ex more promisit | 9.1.1 |
| et primam orationem ad senatum talem dedit: 'ita mihi | |
| liceat, p. c., si<c> imperium regere, ut a <v>o[li]bis me con- | |
| stet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia | |
| et potestate decrevi. ve<st>rum est igitur ea iubere | 5 |
| atque sancire, quae digna vobis, digna modesto exer- | |
| citu, digna populo Romano esse videantur.' in eadem | 2.1 |
| oratione Aureliano statuam auream ponendam in Ca- | |
| pitolio decrevit, item statuam argenteam in curia[m], | |
| item in templo Solis, item in foro divi Traiani. sed | |
| aurea non est posita, dedicatae autem sunt solae argen- | 5 |
| teae. in eadem oratione cavit, ut, si quis argento pu- | 3.1 |
| blice privatimque aes miscuisset, si quis auro argen- | |
| tum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum | |
| proscriptione. in eadem oratione cavit, ut servi in do- | 4.1 |
| minorum capita non interrogarentur, ne in causa maie- | |
| statis quidem. addidit, ut Aurelianum omnes pictum | 5.1 |
| haberent. divorum templum fieri iussit, <in> quo essent | |
| statuae principum bonorum, ita ut isdem natalibus suis | |
| et Parilibus et kalendis Ianuariis et Votis libamina po- | |
| nerentur. in eadem oratione fratri suo Floriano con- | 5 |
| sulatum petit et non impetra<v>it, idcirco quod iam se- | |
| natus omnia nundi<ni>a suffectorum consulum clau- | |
| serat. dicitur autem multum laetatus senatus libertate, | |
| quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat. | |
| fertur denique dixisse: 'scit senatus quem principem | 10 |
| fecerit.' |