| Patrimonium suum publicavit, quod habuit in redi- | 10.1.1 |
| tibus, sesterti<um> bis milies octingenties. pecuniam, | |
| quam domi collegerat, in stipendium militum vertit. to- | |
| gis et tunicis isdem est usus quibus privatus. meri- | 2.1 |
| toria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu tenere | |
| non potuit. thermas omnes ante lucernam claudi ius- | |
| sit, ne quid per noctem seditionis oriretur. Cornelium | 3.1 |
| Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod paren- | |
| tem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis con- | |
| locari iussit. ne[c] lectorum incuria deperiret, librum | |
| per annos singulos decies scribi publicitus in †evicos | 5 |
| archi<i>s iussit et in bybliothecis poni. <h>olosericam | 4.1 |
| vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui | |
| praecepit atque in eo loco thermas publicas fieri pri- | |
| vato sumptu iussit. columnas centum Numidicas pe- | 5.1 |
| dum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio. | |
| possessiones, quas in Mauritania habuit, sartis tectis | |
| Capitolii deputavit. argentum mensale[m], quod pri- | 6.1 |
| vatus habuer<a>t, ministeriis conviviorum, quae in tem- | |
| plis fierent, dedicavit. servos urbanos omnes manu | 7.1 |
| misit utri<u>sque sexus, intra centum tamen ne Cani- | |
| ni[m]am transire videretur. |