| Ipse fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini | 11.1.1 |
| tota die numquam potaverit, saepe intr<a h>eminam. | |
| convivium vero unius galli[ca]n<a>cei, ita ut <s>inciput | 2.1 |
| adderet et o<v>a. pr<ae> [h]om[i]nibus holeribus adfatim | |
| ministratis lactucis inpa<t>ienter indulsit, somnum enim | |
| se mer<c>ari illa sumptus effusione dicebat. amariores | |
| cib<o>s adpetivit. balneis raro usus est atque adeo vali- | 3.1 |
| dior fuit in senectute. vitr<e>orum diversitate atque ope- | |
| rositate vehementer est delectatus. panem nisi siccum | |
| numquam comedit eundemque sale atque aliis rebus | |
| conditum. fabricarum peritissimus fuit, marmorum cu- | 4.1 |
| pidus, nitoris senatorii, venationum studiosus. men- | 5.1 |
| sam denique suam numquam nisi agrestibus opimavit. | |
| fasianam avem nisi suo et suorum natali et diebus | |
| festissimis non posuit. hostias suas semper domum re- | |
| vocavit isdemque suos vesci iussit. uxorem gemmis | 6.1 |
| uti non est passus. auro clavatis vestibus idem inter- | |
| dixit. nam et ipse auctor Aureliano fuisse perhibetur, | |
| ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summove- | |
| ret. multa huius feruntur, sed longum est ea in litteras | 7.1 |
| mittere. quodsi quis omnia de hoc viro cupit scire, | |
| legat Suetonium Optatianum, qui eius vitam adfatim | |
| scripsit. legit sane senex minutulas litteras ad stupo- | 8.1 |
| rem nec umquam nocte<m> intermisit, qua non aliquid | |
| vel scriberet ille vel legeret praeter posterum <k>alenda- | |
| rum diem. |