Hoc loco tacendum non est plerosque <in> litteras 7.5.1
rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum
principem nuncupatum: verum est nec dissimulare pos-
sum. nam cum rumor emersisset illum imperatorem 6.1
esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus men-
sibus fuit. sed inde deductus huic senatus consulto 7.1
interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret im-
perium. ac ne quis me temere Graecorum alicui Lati- 8.1.1
norumv<e> aestimet credidisse, habet in bibliotheca Ulpia
in arm<a>rio sexto librum elephantinum, in quo hoc se-
natus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu
sua subscripsit. nam diu haec senatus consulta, quae 2.1
ad principes pertineba<n>t, in libris elephantinis scribe-
bantur.