| Amor militum erga Probum ingens semper fuit, ne- | 8.1.1 |
| que enim umquam ille passus est peccare militem. ille | |
| quin etiam Aurelianum saepe a gravi crudelitate de- | |
| duxit. ille singulos manipu<los> adiit, vest<es> et cal- | 2.1 |
| ciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit, | |
| ut sibi nihil praeter tela et arma servaret. quin etiam | 3.1 |
| cum de praedato, <s>i<ve> ex Alanis sive ex a<li>qua | |
| alia gente incertum est, reppertus esset equus non de- | |
| corus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, | |
| centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per | 5 |
| dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent | |
| Probum tale[m] animal sibimet servaturum, iam pri- | |
| mum dixit: 'fugitivo militi potius quam forti hic | |
| equu<s> convenit.' deinde in urnam milites iussit <no- | 4.1 |
| men suum> mittere, ut aliqui eum sorte ductus acci- | |
| pere<t>. et cum essent in exercitu quidam nomine | 5.1 |
| Probi alii quattuor milites, casu evenit, ut qui pri- | |
| mum <emergeret, ei> Probo nomen existeret, cum ip- | |
| sius Pro<bi> ducis nomen missum non esset. sed cum | 6.1 |
| quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem | |
| sibi quisque defendere<t>, iussit iterum agitari urnam, | |
| sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et | |
| quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. tunc | 7.1 |
| omnis exercitus equ<u>m illum Probo duci dicavit, ip- | |
| sis etiam militibus, quorum nomina exiera<n>t, id vo- | |
| lentibus. |