| Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime | 9.1.1 |
| eosde<m>que vicit atque ex Lib<y>a Carthaginem transiit | |
| ea<n>demque a rebellionibus vindicavit. pugnavit et | 2.1 |
| singulari certamine contra quendam Aradionem in | |
| Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac | |
| pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingen<ti> ho- | |
| noravit, quod adhuc extat tumulo usque ad ducentos | 5 |
| pedes terra elatum per milites, quos otiosos esse num- | |
| quam est passus. exta<n>t apud Aegyptum eius opera, | 3.1 |
| quae <p>er milites st<r>uxit, in plurimis civitatibus. in | |
| Nilo autem tam multa fecit, ut vectigal frumentarium | |
| solus adiuverit. pontes, templa, porticus, basilicas la- | 4.1 |
| bore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, | |
| paludes plerasque siccavit atque in his segetes agros- | |
| que constituit. pugnavit etiam contra Palmyrenos Ode- | 5.1 |
| nati et Cleopatr<a>e partibus Aegyptum defendentes, | |
| primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur, sed | |
| postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam | |
| partem in Aureliani potestatem redegit. | 5 |